- LACINA Via
- LACINA Viaqui titulus est 34. Pacti L. Salicae, obstaculum est via s. itineris; unde lacinam viam facere, in antiqq. LL. Longobard i. e. impedire viam et eunti moram facere, Graece όδοςτατοῦν. Est autem lacina, idem quod lacinia, Gr. κράσπεδον, ex Graeco prototypo λακῶ, quod est in pannulos et frusta discinde. Cuiusmodi togae partem capiti iniciendo vett. Rom. sese tegebant, pilei, nondum apud illos usus. Iidem laciniam motitando, favoris olim signum in Circensibus dedêrunt, vide supra Favere. Sed et laciniam vestis leniter tangebant olim, qui aliquem honoratum compellare volebant, respectum eius hoc modo sollicitantes. Summos amictus lacessere vocat Stat. l. 2. Sylv. 1. v. 196.—— timide primum vestigia sungitAccessu tacito, summosque lacessit amictus.Ε῞λκειν χιτῶνα, Musaeus ubi de Leandro. Vide Casp. Barth. ad Claud. in Rufin. l. 2. Carm. 5. v. 381.— graviterque apprensâ veste morantemIncrepat Augustum.et Adversar. l. 36. c. 9. Appud Vett. porro aratrum qui tenebat, cum novum condendum esset opp. laciniam togae reiciebat in humerum dextrum sesequeve ungebat, more sacris operantium, uti infra dicemus, in voce Opp. Hodie apud Moscos, sponsus vestimenta sui laxioris laciniam, in sponsam ad pedes suos prostratam conicit, ut protegendi sustinendiqueve uxorem officium sibi curae fore hoc symbolo indigitet, ut infra videbimus ubi de Nuptialibus moribus. At Hebraei in luctu lacerabant, ut supra vidimus: Etiam apud Rom. toga absciscis laciniis deformis inter militares fuit poenas, vide infra in voce Togati. Hinc Laciniosa vestis, ὁδοςτατοῦσα et laciniosae sarcinae Valerio, non expeditae, non succinctae. Et quia Peloponnesus laciniutim finibus adluitur quamplurimis, qui multis eam locis incurrunt et lacimiant scinduntqueve: haec ratio fecit, ut Sinus Craspedites vocaretur, de quo Plin. et Graeci. Sic in laciniis assignari, dicuntur agri, apud Auctorem de Coloniis, qui non per universitatem, sed viritim per portiunculas, assignantur, etc. Salmas. ad Solin. p. 141.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.